previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

21.

accipite nunc, quaeso, non ea quae ipse in se atque in domesticum decus1 impure et intemperanter, sed quae in nos fortunasque nostras, id est in universam rem publicam, impie ac nefarie fecerit. ab huius enim scelere omnium malorum principium natum reperietis. [51] nam cum L. Lentulo C. Marcello consulibus Kalendis Ianuariis labentem2 et prope cadentem rem publicam fulcire cuperetis ipsique C. Caesari, si sana mente esset, consulere velletis, tum iste venditum atque emancipatum tribunatum consiliis vestris opposuit cervicesque suas ei subiecit securi qua multi minoribus in peccatis occiderunt. in te3, M. Antoni, id decrevit senatus et quidem incolumis, nondum tot luminibus4 exstinctis quod in hostem togatum decerni est solitum more maiorum. et tu apud patres conscriptos contra me dicere ausus es, cum ab hoc ordine ego conservator essem, tu hostis rei publicae iudicatus? commemoratio illius tui sceleris intermissa est, non memoria deleta. dum genus hominum, dum populi Romani nomen exstabitquod quidem erit, si per te5 licebit6, sempiternumtua illa pestifera intercessio nominabitur. [52] quid cupide a senatu, quid temere fiebat, cum tu unus adulescens universum ordinem decernere de salute rei publicae prohibuisti, neque semel7, sed saepius, neque tu tecum de senatus auctoritate agi passus es? quid autem agebatur nisi ne deleri8 et everti9 rem publicam funditus velles, cum te neque principes civitatis rogando neque maiores natu monendo10 neque frequens senatus agendo de vendita atque addicta sententia movere potuit11? tum illud multis rebus ante temptatis necessario tibi volnus inflictum est12 quod paucis ante te, quorum incolumis fuit nemo: [53] tum contra te dedit arma hic ordo consulibus reliquisque imperiis et potestatibus: quae non effugisses, nisi te ad arma Caesaris contulisses.


1 decus Madvig: dedecus codd.

2 labentem Vnt: labantem cs

3 in te Vc: in mente t: in te autem ns

4 lumibibus Vc: luminaribus nst

5 pro te V

6 licuerit D

7 neque id semel D

8 deleri cn1s: -ere Vn2t

9 evertere D

10 neque ... monendo om. V

11 potuit potuisset Madvig. qui supra velles? Cum (ita ns) scribit

12 est om. D

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: