29.
[71]
cui bello1 cum propter timiditatem
tuam tum propter libidines defuisti. gustaras civilem sanguinem
vel potius exsorbueras; fueras in acie Pharsalica
antesignanus; L. Domitium, clarissimum et nobilissimum
virum, occideras multosque praeterea2 qui e3 proelio effugerant,
quos Caesar, ut non nullos, fortasse servasset4, crudelissime
persecutus trucidaras. quibus rebus tantis5 talibus
gestis quid fuit causae cur in Africam6 Caesarem non sequerere,
cum praesertim belli pars tanta restaret7? itaque quem
locum apud ipsum Caesarem post eius ex Africa reditum
obtinuisti? quo numero fuisti? cuius tu imperatoris
quaestor fueras, dictatoris magister equitum, belli princeps,
crudelitatis auctor, praedae socius, testamento8, ut dicebas9
ipse, filius, appellatus es de pecunia quam pro domo, pro
hortis, pro sectione debebas.
[72]
primo respondisti plane ferociter
et, ne omnia videar contra te, prope modum aequa et
iusta dicebas: 'A me C. Caesar10 pecuniam? cur potius
quam ego ab illo? an sine me ille vicit? at ne11 potuit
quidem. ego ad illum belli civilis causam attuli; ego leges
perniciosas rogavi12; ego arma contra consules imperatoresque
populi Romani, contra senatum populumque Romanum,
contra deos patrios arasque et focos, contra patriam tuli.
num sibi soli vicit? quorum facinus est commune, cur
non sit eorum praeda communis?' ius postulabas, sed
quid ad rem?
[73]
plus ille poterat. itaque excussis13 tuis vocibus
et ad te et ad praedes tuos milites misit, cum repente
a te praeclara illa tabula prolata est14. qui risus hominum15,
tantam esse tabulam, tam varias, tam multas possessiones,
ex quibus praeter partem Miseni nihil erat quod is qui
auctionaretur posset suum dicere. auctionis vero miserabilis
aspectus: vestis Pompei non multa eaque maculosa;
eiusdem quaedam argentea vasa conlisa, sordidata mancipia,
ut doleremus quicquam esse ex illis reliquiis16 quod videre
possemus.
[74]
hanc tamen auctionem heredes L. Rubri decreto
Caesaris prohibuerunt. haerebat nebulo: quo se
verteret non habebat. quin17 his ipsis18 temporibus domi
Caesaris percussor ab isto missus deprehensus dicebatur
esse cum sica: de quo Caesar in senatu aperte in te invehens
questus est. proficiscitur in Hispaniam Caesar
paucis tibi ad solvendum propter inopiam tuam prorogatis
diebus. ne tum quidem sequeris. tam bonus gladiator
rudem tam cito19? hunc igitur quisquam qui in suis partibus,
id est in suis fortunis, tam timidus fuerit20 pertimescat?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 cur ei bello tum D
2 praeterea om. D
3 e Vc: eo t: de ns
4 servasset Vns: -aret ct
5 tantis ac Schütz
6 quid ... Africam om. V
7 praestaret V
8 testamento Vn: -menti cett.
9 dicebat D
10 C. om. D
11 at ne V: ac ne t: anne cns
12 ego ... rogavi om. V (contra Nonium p. 383)
13 exclusis Manutius
14 prolata est Halm: prolatas V: prolata D
15 hominum V: hominum de te erat D
16 reliquis Vt: reliqui Pluygers
17 quin V: quippe in D
18 eis ipsis coni. Halm
19 cito accepisti D
20 fuerat V
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.