previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

37. [93] Vbi est septiens miliens quod est in1 tabulis quae sunt ad Opis2? funestae illius quidem pecuniae, sed tamen quae nos3, si eis quorum erat non redderetur, a tributis posset vindicare. tu autem quadringentiens sestertium quod Idibus Martiis debuisti quonam modo ante Kalendas Aprilis debere desisti4? sunt ea quidem innumerabilia5 quae a tuis6 emebantur non insciente te, sed unum egregium de rege Deiotaro, populi Romani amicissimo, decretum in Capitolio fixum: quo proposito nemo erat qui in ipso dolore risum posset continere. [94] quis enim cuiquam inimicior quam Deiotaro Caesar? aeque atque huic ordini, ut equestri, ut Massiliensibus, ut omnibus quibus rem publicam populi Romani caram esse sentiebat. igitur7 a quo vivo nec praesens nec absens rex Deiotarus quicquam aequi boni impetravit8, apud mortuum9 factus est gratiosus. compellarat hospitem praesens, computarat pecuniam10, in eius tetrarchia11 unum ex Graecis comitibus suis conlocarat, Armeniam abstulerat a senatu datam. haec vivus eripuit, reddit12 mortuus. [95] at quibus verbis? modo aequum sibi videri, modo non iniquum. mira verborum complexio! at ille numquamsemper enim absenti adfui Deiotaroquicquam sibi quod nos pro illo postularemus aequum dixit videri. syngrapha sesterti centiens per legatos, viros bonos, sed timidos et imperitos, sine nostra13, sine reliquorum hospitum regis sententia facta in gynaecio est14, quo in loco plurimae res venierunt et veneunt. qua ex syngrapha quid sis acturus meditere censeo: rex enim ipse sua sponte, nullis commentariis Caesaris, simul atque audivit eius interitum, suo Marte res suas recuperavit. [96] sciebat homo sapiens ius semper hoc fuisse ut, quae tyranni eripuissent, ea tyrannis interfectis ei quibus erepta essent recuperarent. nemo igitur iure15 consultus, ne iste quidem, qui tibi uni est iure consultus, per quem haec agis, ex ista syngrapha deberi dicet16 pro eis rebus quae erant ante syngrapham recuperatae. non enim a te emit, sed prius quam tu suum sibi venderes ipse possedit. ille vir fuit; nos quidem contemnendi qui auctorem17 odimus, acta defendimus.


1 est in V: in D

2 Opis patebat D

3 quae nos post redd. hab. D

4 ubi est ... desisti post § 96 acta defendimus transposuit Nägelsbach

5 sunt ea ... defendimus (§ 96) om. D: ante sunt ea hab. V (e § 97) quid ego de commentaris Caesaris infinitos quiden numerabilibus cyrigraphis Caesaris loquar (sic

6 a tuis Faernus: ad ius V: a diversis Poggius

7 is igitur V2

8 impetravit Poggius: imperavit V

9 apud eum mortuum Ernest gratiosus Vbaldinus: gratus V

10 pecuniam impetrarat add. V, ego delevi, videtur varia lectio e l. 2 migrasse (computarat, pecuniam imperarat Poggius

11 tetrarchiam Poggius

12 reddidit Poggius

13 sine nostra Muretus: sinestra V: sine sua Poggius: sine Sexti Ferrarius (cf. Att. xvi. 3.6)

14 est Halm: et V: del. Poggius

15 iure Poggius: iureis V

16 dicet Halm: dicit V

17 actorem Koch

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: