19.
[47]
sed iam stupra et
flagitia omittamus: sunt quaedam quae honeste non possum
dicere; tu autem eo liberior quod ea in te admisisti quae
a verecundo inimico audire non posses. sed reliquum
vitae cursum videte, quem quidem celeriter perstringam.
ad haec enim quae in civili bello, in maximis rei publicae
miseriis fecit, et ad ea quae cotidie facit, festinat animus.
quae peto ut, quamquam multo notiora vobis quam mihi
sunt, tamen, ut facitis, attente audiatis. debet enim talibus
in rebus excitare animos non cognitio solum rerum sed
etiam recordatio; etsi1 incidamus, opinor2, media ne nimis
sero ad extrema veniamus.
[48]
intimus erat in tribunatu Clodio qui sua erga me beneficia
commemorat; eius omnium incendiorum fax, cuius
etiam domi iam tum quiddam3 molitus est. quid dicam
ipse optime intellegit. Inde iter Alexandream4 contra
senatus auctoritatem, contra rem publicam et5 religiones;
sed habebat ducem Gabinium, quicum quidvis rectissime
facere posset. qui tum inde reditus aut qualis? prius in
ultimam Galliam ex Aegypto quam domum. quae autem
domus6? Suam enim quisque domum tum obtinebat nec7
erat usquam tua. domum dico? quid erat in terris ubi
in tuo pedem poneres praeter unum Misenum quod cum
sociis tamquam Sisaponem tenebas?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.