previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

4. at etiam litteras, quas me sibi misisse diceret, recitavit homo et humanitatis expers et vitae communis ignarus. quis enim umquam qui paulum modo1 bonorum consuetudinem nosset, litteras ad se ab amico missas offensione aliqua interposita in medium protulit palamque recitavit? quid est aliud tollere ex2 vita vitae societatem, tollere amicorum conloquia absentium? quam multa ioca3 solent esse4 in epistulis quae, prolata si sint, inepta videantur, quam multa seria neque tamen ullo modo divolganda! [8] sit hoc inhumanitatis5: stultitiam incredibilem videte. quid habes quod mihi opponas, homo diserte, ut mustelae tamen Seio et Tironi Numisio6 videris? qui cum hoc ipso7 tempore stent cum gladiis in conspectu senatus, ego quoque te8 disertum putabo, si ostenderis quo modo sis eos inter sicarios defensurus. sed quid opponas tandem, si negem me umquam ad te istas litteras misisse? quo me teste convincas9? an chirographo? in quo habes scientiam quaestuosam. qui possis? sunt enim librari10 manu. iam invideo magistro tuo, qui te tanta mercede quantam iam proferam nihil sapere doceat11. [9] quid enim est minus non dico oratoris, sed hominis quam id obicere adversario quod ille si verbo negarit longius progredi non possit qui obiecerit? at ego non nego, teque in isto ipso convinco non inhumanitatis solum sed etiam amentiae. quod enim verbum in istis litteris est non plenum humanitatis12, offici, benevolentiae? omne autem crimen tuum13 est quod de te in his litteris non male existimem, quod scribam14 tamquam ad civem, tamquam ad bonum virum, non tamquam ad sceleratum et latronem. at ego tuas litteras, etsi iure poteram a te lacessitus, tamen non proferam: quibus petis ut tibi per me liceat quendam de exsilio reducere, adiurasque id te invito me non esse facturum; idque a me impetras15. quid enim me interponerem audaciae tuae, quam16 neque auctoritas huius ordinis neque existimatio populi Romani neque leges ullae possent coercere? [10] verum tamen quid erat quod me rogares, si erat is de quo rogabas Caesaris lege reductus? sed videlicet meam gratiam voluit esse, in quo ne ipsius quidem ulla esse poterat lege lata.


1 paulum modo D: paulo V

2 ex Halm: et V: e D

3 ioca n: loca cett.

4 esse om. V

5 inhum, tuae D

6 ut Mustelae tamen Seio et Tironi Numisio scripsi, ita fere D (tamen scio nst: tam inscio c, quod probat Landgraf), cf. xii. 14: mus et laetam esse V cett. omissis: ut Tironi et Mustelae iam esse Halm

7 ipso ipsũo V: isto D

8 te quoque V

9 convinces D

10 libera D

11 docuit D

12 solum ... humanitatis om. D

13 tuum meum n2: del. Manutius

14 scribebam V

15 impetrasti Bake

16 quem D

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: