17. haec ut conligeres, homo amentissime, tot dies in aliena
villa declamasti? quamquam tu quidem, ut tui familiarissimi
dictitant, vini exhalandi, non ingeni acuendi1 causa
declamitas2. at3 vero adhibes ioci causa magistrum suffragio
tuo et compotorum tuorum rhetorem, cui concessisti ut in
te quae vellet diceret, salsum omnino hominem, sed materia
facilis4 in te et in tuos dicta dicere. vide autem quid
intersit5 inter te et avum tuum6. ille sensim7 dicebat quod
causae prodesset; tu cursim dicis aliena.
[43]
at quanta
merces rhetori data est! audite8, audite, patres conscripti,
et cognoscite rei publicae volnera. duo milia
iugerum campi Leontini Sex. Clodio rhetori adsignasti et
quidem immunia, ut populi Romani9 tanta mercede nihil
sapere disceres. num etiam hoc, homo audacissime, ex
Caesaris commentariis? sed dicam alio loco et de
Leontino agro et de Campano, quos iste agros ereptos
rei publicae turpissimis possessoribus inquinavit. iam
enim, quoniam criminibus eius satis respondi, de ipso
emendatore et correctore nostro quaedam dicenda sunt.
nec enim omnia effundam, ut, si saepius decertandum sit,
ut erit, semper novus veniam: quam facultatem mihi
multitudo istius vitiorum peccatorumque largitur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 ingenii acuendi D: ingeniendi V: ingenii augendi Stangl
2 declamas V (peiore numero)
3 at Vt: et c: tu ns
4 facilis D et Sueton. de Rhet. 5: facilis est V
5 vide autem quid intersit V: vide quid s2: om. cett.
6 tuum tum tuum V (cf. §§ 49, 88): tuum intersit nst: tuum quid intersit c
7 sensim om. V
8 audite semel habet Suetonius
9 populi Romani V: pro D: om. Suet.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.