14.
[34]
sed unam rem vereor ne non probes:
si enim fuissem1, non solum regem sed etiam regnum de re
publica sustulissem; et, si meus stilus ille fuisset, ut dicitur,
mihi crede, non solum unum actum sed totam fabulam
confecissem. quamquam si interfici Caesarem voluisse
crimen est, vide, quaeso, Antoni, quid tibi futurum sit,
quem et Narbone hoc consilium cum C. Trebonio2 cepisse
notissimum est et ob eius consili societatem, cum interficeretur
Caesar, tum te a Trebonio vidimus sevocari. ego
autem—vide3 quam tecum agam non4 inimice—quod bene
cogitasti aliquando, laudo; quod non indicasti, gratias ago;
quod non fecisti, ignosco.
[35]
virum5 res illa quaerebat. quod
si te in iudicium quis adducat usurpetque illud Cassianum,
'cui bono fuerit,' vide, quaeso, ne haereas. quamquam illud
quidem fuit, ut tu dicebas6, omnibus bono qui servire nolebant,
tibi tamen praecipue qui non modo non servis sed etiam
regnas; qui maximo te aere alieno ad aedem Opis liberavisti7;
qui per easdem tabulas innumerabilem pecuniam dissipavisti;
ad quem e domo Caesaris tam multa delata sunt; cuius
domi8 quaestuosissima est falsorum commentariorum et chirographorum
officina, agrorum, oppidorum9, immunitatium10,
vectigalium flagitiosissimae nundinae.
[36]
etenim quae res
egestati et aeri alieno tuo praeter mortem Caesaris subvenire
potuisset? nescio quid conturbatus esse11 videris: num quid
subtimes ne ad te hoc crimen pertinere videatur? libero te
metu: nemo credet umquam; non est tuum de re publica
bene mereri; habet istius pulcherrimi facti clarissimos viros
res publica auctores; ego te tantum gaudere dico, fecisse
non arguo. respondi maximis criminibus: nunc12 etiam
reliquis respondendum est.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.