23.
[56]
restituebat1 multos calamitosos: in
eis patrui nulla mentio. si severus, cur non in omnis? si
misericors, cur non in suos? sed omitto ceteros: Licinium
lenticulam2 de alea condemnatum, conlusorem suum, restituit,
quasi vero ludere cum condemnato non liceret, sed3
ut quod in alea perdiderat beneficio legis dissolveret.
quam attulisti rationem populo Romano cur eum restitui
oporteret? absentem, credo, in reos relatum; rem indicta
causa iudicatam; nullum fuisse de alea lege iudicium; vi
oppressum et armis; postremo, quod de patruo tuo dicebatur,
pecunia iudicium esse corruptum? nihil horum.
at vir bonus et re publica dignus. nihil id quidem ad rem;
ego4 tamen, quoniam condemnatum esse pro nihilo est, si
ita esset5, ignoscerem. hominem omnium nequissimum qui
non dubitaret vel in foro alea ludere, lege quae est de alea
condemnatum qui in integrum restituit, is non apertissime
studium suum ipse profitetur?
[57]
in eodem vero tribunatu,
cum Caesar in Hispaniam proficiscens huic conculcandam
Italiam tradidisset, quae fuit eius peragratio itinerum, lustratio
municipiorum! scio me in rebus celebratissimis
omnium sermone versari, eaque quae dico dicturusque
sum notiora esse omnibus qui in Italia tum fuerunt quam
mihi qui non fui: notabo tamen singulas res, etsi nullo
modo poterit oratio mea satis facere vestrae scientiae.
etenim quod umquam in terris tantum flagitium exstitisse
auditum est, tantam turpitudinem, tantum dedecus?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.