previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

3. [5] at beneficio sum tuo usus. quo? quamquam illud ipsum quod commemoras semper prae me tuli: malui me tibi debere confiteri quam cuiquam minus prudenti1 non satis gratus videri. sed quo beneficio? quod2 me Brundisi non occideris? quem ipse victor qui tibi, ut tute gloriari solebas, detulerat ex latronibus suis principatum, salvum esse voluisset, in Italiam ire iussisset, eum tu3 occideres? fac potuisse. quod est aliud, patres conscripti, beneficium latronum nisi ut commemorare possint eis se dedisse vitam quibus non ademerint? quod si esset beneficium, numquam qui4 illum interfecerunt a quo erant conservati5, quos tu ipse6 clarissimos viros soles appellare7, tantam essent gloriam consecuti. quale autem beneficium est quod te abstinueris nefario scelere? qua in re non tam iucundum mihi videri8 debuit non interfectum me9 a te quam miserum te id10 impune facere potuisse. [6] sed sit beneficium, quando quidem maius accipi a latrone nullum potuit: in quo potes me dicere ingratum? an de interitu rei publicae queri non debui, ne in te ingratus viderer? at in11 illa querela misera quidem et luctuosa, sed mihi pro hoc gradu in quo me senatus populusque Romanus conlocavit necessaria, quid est dictum a me cum contumelia, quid non moderate, quid non amice? quod quidem cuius temperantiae fuit, de M. Antonio querentem abstinere maledicto12, praesertim cum tu reliquias rei publicae dissipavisses, cum domi tuae turpissimo mercatu omnia essent venalia, cum leges eas quae numquam promulgatae essent et de te et a te latas confiterere, cum auspicia augur, intercessionem consul sustulisses, cum esses foedissime stipatus armatis, cum omnis impuritates impudica13 in domo cotidie susciperes vino lustrisque confectus. [7] at ego, tamquam14 mihi cum M. Crasso contentio esset, quocum multae et15 magnae fuerunt, non cum uno gladiatore nequissimo, de re publica graviter querens de homine nihil dixi. itaque hodie perficiam ut intellegat quantum a me beneficium tum acceperit.


1 pudenti Bake

2 quod Vc: quo nst

3 tu ut V (cf. ยง 76)

4 qui V: ii qui D

5 servati D

6 ipse om. V

7 appellare soles D

8 videri mihi D

9 me suppl. Madvig

10 id te D

11 an in D

12 maledicti V: -tis Faernus

13 impudica V1 et Nonius, p. 333: pudica V2D

14 quamquam t: tam V

15 et iam V: et tam Halm

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: