previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

36. qui tu vir, di immortales, et1 quantus fuisses, si illius diei mentem servare potuisses! pacem haberemus, quae erat facta per obsidem puerum nobilem, M. Bambalionis2 nepotem. quamquam bonum te3 timor faciebat, non diuturnus magister offici, improbum fecit ea quae, dum timor abest, a te non discedit, audacia. etsi tum, cum optimum te putabant me quidem dissentiente, funeri tyranni, si illud funus fuit, sceleratissime praefuisti4. tua illa pulchra laudatio, tua miseratio, tua cohortatio; [91] tu, tu, inquam5, illas faces incendisti, et eas quibus semustilatus ille est et eas quibus incensa L. Bellieni domus deflagravit. tu illos impetus perditorum hominum6 et ex maxima parte servorum quos nos vi manuque reppulimus in nostras domos immisisti. idem tamen quasi fuligine abstersa reliquis diebus in Capitolio praeclara senatus consulta fecisti, ne qua post Idus Martias immunitatis tabula neve cuius7 benefici figeretur. meministi ipse de exsulibus, scis de immunitate quid dixeris. optimum vero quod dictaturae nomen in perpetuum de re publica sustulisti: quo quidem facto tantum te cepisse odium regni videbatur ut eius omnem8 propter proximum dictatorem9 metum tolleres10. constituta res publica videbatur aliis, [92] mihi vero nullo modo, qui omnia te gubernante naufragia metuebam. num igitur me fefellit, aut num diutius sui potuit esse dissimilis11? inspectantibus vobis toto Capitolio tabulae figebantur, neque solum singulis venibant12 immunitates sed etiam populis universis: civitas non iam singillatim, sed provinciis totis dabatur. itaque si haec manent quae stante re publica manere non possunt, provincias universas, patres conscripti, perdidistis, neque vectigalia solum sed etiam imperium populi Romani huius domesticis nundinis deminutum est.


1 et D: sed V

2 M. Antoni filium post nobilem add. D

3 te bonum D

4 tyranni illius sceleratissimi praef. D

5 inquam om. D

6 hominum om. V

7 cuius (cui c) Vc: cuiusquam cett.

8 omnem D: omen nomen V: omne nomen Muretus: omen omne Halm

9 proximum dictatorem D: proximum dictatoris V: proximi dictatoris Muretus

10 metum tolleres Vc: tolleres metum nst

11 dissimilis esse V (peiore numero

12 venibant Heusinger: veniebant codd.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: