20.
[49]
venis e1 Gallia2 ad
quaesturam petendam. aude dicere te prius ad parentem3
tuam4 venisse quam ad me. acceperam iam ante Caesaris
litteras ut mihi satis fieri paterer a te: itaque ne loqui
quidem sum te passus de gratia. postea sum cultus5 a te, tu
a me observatus6 in petitione quaesturae; quo quidem tempore
P. Clodium approbante populo Romano in foro es
conatus occidere, cumque eam rem tua sponte conarere, non
impulsu meo, tamen ita praedicabas, te non existimare, nisi
illum interfecisses, umquam mihi pro tuis in me iniuriis
satis esse facturum. in quo demiror cur Milonem impulsu
meo rem illam egisse dicas, cum te ultro mihi idem illud
deferentem numquam sim adhortatus. quamquam7, si in
eo perseverares, ad tuam gloriam rem illam referri malebam8
quam ad meam gratiam.
[50]
quaestor es factus: deinde continuo
sine senatus consulto, sine sorte, sine lege ad
Caesarem cucurristi. id enim unum in terris egestatis,
aeris alieni, nequitiae perditis vitae rationibus perfugium esse
ducebas. ibi te cum et illius largitionibus et tuis rapinis
explevisses, si hoc est explere, expilare9 quod10 statim effundas,
advolasti11 egens ad tribunatum, ut in eo magistratu, si posses,
viri tui similis esses.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 venis e Halm: venisse Vct: venisti (in add. n) ns
2 Galliam D
3 parentem Vct: patrem ns
4 tuam Manutius: tuum codd.: tum Frotscher
5 postea sum cultus Muretus: potense sum cultus V: postea cultus sum c: postea custoditus sum nt
6 observatus D: ovatus V
7 quamquam codd.: quoniam Manutius
8 rem ... malebam om. V
9 expilare supplevi (cf. Rull. ii. 98, Pis. 52): devorare aut haurire suppl. Faernus
10 quod cum Ernesti
11 advolas D
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.