previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

22. tu, tu, inquam, M. Antoni, princeps C. Caesari omnia perturbare cupienti causam belli contra patriam ferendi1 dedisti. quid enim aliud ille dicebat, quam causam sui dementissimi consili et facti adferebat, nisi quod intercessio neglecta, ius tribunicium sublatum, circumscriptus2 a senatu esset Antonius? omitto quam haec falsa, quam levia, praesertim cum omnino nulla causa iusta cuiquam esse possit contra patriam arma capiendi. sed nihil de3 Caesare: tibi certe confitendum est4 causam5 perniciosissimi belli in6 persona tua constitisse. [54] O miserum te, si haec7 intellegis, miseriorem, si non intellegis hoc litteris mandari, hoc memoriae prodi, huius rei ne posteritatem quidem omnium saeculorum umquam immemorem fore, consules ex Italia expulsos, cumque8 eis Cn. Pompeium quod imperi populi Romani decus ac lumen fuit, omnis consularis qui per valetudinem exsequi cladem illam fugamque potuissent, praetores, praetorios, tribunos plebis, magnam partem senatus, omnem subolem iuventutis, unoque verbo rem publicam expulsam atque exterminatam suis sedibus! [55] Vt igitur in seminibus est causa arborum et stirpium, sic huius luctuosissimi belli semen tu fuisti. doletis tris exercitus populi Romani interfectos: interfecit Antonius. desideratis clarissimos civis: eos quoque vobis9 eripuit Antonius. auctoritas huius ordinis adflicta est: adflixit Antonius. omnia denique, quae postea vidimusquid autem mali non vidimus?—si recte ratiocinabimur, uni accepta referemus Antonio. Vt Helena Troianis, sic iste huic rei publicae belli causa, causa10 pestis atque exiti fuit. reliquae partes tribunatus principi11 similes. omnia perfecit quae senatus salva re publica ne fieri possent profecerat12. cuius tamen scelus in scelere cognoscite.


1 ferendi Eberhard: inferendi codd.

2 sublatum circ. om. V1

3 de om. D

4 est V: si ct: sit ns

5 causa D

6 in om. V1

7 haec om. D

8 cumque que V1

9 vobis D: bonis V: nobis Halm

10 belli causa, causa Klotz: belli causa V: causa belli, causa D

11 principii h: -iis Vt: -io ns: -ibus c

12 profecerat scripsi: perfecerat codd. (cf. x. 23): effecerat Cobet: fort. confecerat (cf. x. 4)

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: