39.
[100]
sed ad chirographa redeamus. quae
tua1 fuit cognitio? Acta enim Caesaris pacis causa confirmata
sunt a senatu: quae quidem Caesar egisset, non
ea quae2 egisse3 Caesarem dixisset Antonius. Vnde ista
erumpunt, quo auctore proferuntur? si sunt falsa, cur
probantur? si vera, cur veneunt? at sic placuerat ut ex4
Kalendis Iuniis de Caesaris actis cum consilio cognosceretis.
quod fuit consilium, quem umquam convocasti5, quas
Kalendas Iunias exspectasti? an eas ad quas te peragratis
veteranorum coloniis stipatum armis rettulisti?
O praeclaram illam percursationem tuam mense Aprili
atque Maio, tum cum etiam Capuam coloniam6 deducere
conatus es! quem ad modum illinc abieris7 vel potius paene
non abieris8 scimus.
[101]
cui tu urbi minitaris. Vtinam conere,
ut aliquando illud 'paene' tollatur! at quam nobilis est
tua9 illa peregrinatio! quid prandiorum apparatus, quid
furiosam vinolentiam tuam proferam? tua ista detrimenta
sunt, illa nostra: agrum Campanum, qui cum de vectigalibus
eximebatur ut militibus daretur, tamen infligi magnum rei
publicae volnus putabamus, hunc tu compransoribus tuis et
conlusoribus dividebas. mimos dico et mimas, patres conscripti,
in agro10 Campano conlocatos. quid iam querar11 de agro
Leontino? quoniam quidem hae quondam arationes Campana
et Leontina12 in populi Romani patrimonio grandiferae13
et fructuosae ferebantur. Medico tria milia iugerum:
quid, si14 te sanasset15? rhetori duo: quid, si te16 disertum facere
potuisset?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 tua post fuit habent D
2 quaeque V
3 gessisse V
4 ut ex D: om. V: ut Muretus
5 advocasti D
6 coloniam om. D
7 illinc abieris Faernus: illĩ cauieris V: illam adieris D
8 abieris Faernus: habueris V: adieris D
9 nobilitata sit tua D
10 in agro P C D
11 queror V
12 Campani et Leontini D: tria verba abesse malim
13 grandifacere D
14 quid si V1: quasi V2D
15 sanum fecisset D
16 quid si te quidiste V1: quid si c: quasiste V2: quasi nst
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.