previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

42. interea dum tu abes, qui dies ille conlegae tui fuit1, cum illud quod venerari solebas bustum in foro evertit? qua re tibi nuntiata, ut constabat inter eos qui una fuerunt concidisti. quid evenerit postea nesciometum credo valuisse et armaconlegam quidem de caelo detraxisti effecistique2 non tu quidem etiam nunc ut similis3 tui, sed certe ut dissimilis esset sui. [108] qui vero inde reditus4 Romam, quae perturbatio totius urbis! memineramus Cinnam5 nimis potentem, Sullam postea dominantem, modo Caesarem regnantem videramus. erant fortasse gladii, sed6 absconditi nec ita multi. ista vero quae et quanta barbaria est! agmine quadrato cum gladiis sequuntur; scutorum lecticas7 portari videmus. atque his quidem iam inveteratis, patres conscripti, consuetudine obduruimus. Kalendis Iuniis cum in senatum, ut erat constitutum, venire vellemus, metu perterriti repente diffugimus. [109] at iste, qui senatu non egeret, neque desideravit quemquam et8 potius discessu nostro laetatus est statimque illa mirabilia facinora effecit. qui chirographa Caesaris defendisset lucri sui causa, is leges Caesaris easque praeclaras, ut rem publicam concutere posset, evertit. numerum annorum provinciis prorogavit; idemque, cum actorum Caesaris defensor esse deberet, et in publicis9 et in privatis rebus acta Caesaris rescidit. in publicis nihil est lege gravius; in privatis firmissimum est testamentum. leges alias sine promulgatione sustulit, alias ut tolleret promulgavit. testamentum inritum fecit, quod etiam infimis civibus semper obtentum est. signa, tabulas, quas populo Caesar una cum hortis legavit, eas hic partim in hortos Pompei deportavit, partim in villam Scipionis.


1 fuit om. D quod tu D

2 et fecisti quae D

3 ut sit similis D

4 reditus inde D

5 L. Cinam V

6 sed V: sed ita c: sed tamen nst

7 scutati milites, lecticas ns

8 et (del. n2) D: est V: sed Halm

9 publicis Vns: publ. actis ct

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: