[p. 174] [3] Cur autem in hoc uno verbo “re” particula huius sententiae vim habeat, equidem 1 adhuc quaero. [4] Aliter enim dictum esse “rescivi” aut “rescire” apud eos qui diligenter locuti sunt, nondum invenimus quam super is rebus quae aut consulto consilio latuerint aut contra spem opinionemve usu venerint; [5] quamquam ipsum “scire” de omnibus communiter rebus dicatur vel adversis vel prosperis vel insperatis vel expectatis. Naevius in Triphallo ita scripsit:
Sive 2 únquam quicquam filium rescívero,[7] Claudius Quadrigarius in primo Annali: “Ea Lucani ubi resciverunt, sibi per fallacias verba data esse.” [8] Item Quadrigarius in eodem libro in re tristi et inopinata verbo isto ita utitur: “Id ubi rescierunt propinqui obsidum, quos Pontio traditos supra demonstravimus, eorum parentes cum propinquis capillo passo in viam provolarunt.” [9] M. Cato in quarto originum:“Deinde dictator iubet postridie magistrum equitum arcessi: 'mittam te, si vis, cum equitibus.' 'Sero est,' inquit magister equitum, 'iam rescivere.'”
Argéntum amoris caúsa sumpse mútuum,
Extémplo illo te dúcam ubi non déspuas.