previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


[p. 160] ille tamen vocabulo tantisper uti se adtestatus est, “quoad melius,” inquit, “invenero.”

[9] Sed quod Graeci συνημμένον ἀξίωμα dicunt, id alii nostrorumadiunctum,” aliiconexumdixerunt. Idconexumtale est: “si Plato ambulat, Plato movetur”; “si dies est, sol super terras est.” [10] Item quod illi συμπεπλεγμένον, nos velconiunctumvelcopulatumdicimus, quod est huiuscemodi: “P. Scipio, Pauli filius, et bis consul fuit et triumphavit et censura functus est et collega in censura L. Mummi fuit.” [11] In omni autem coniuncto si unum est mendacium, etiamsi cetera vera sunt, totum esse mendacium dicitur. Nam si ad ea omnia quae de Scipione illo vera dixi, addideroet Hannibalem in Africa superavit,” quod est falsum, universa quoque illa quae coniuncte dicta sunt, propter hoc unum quod falsum accesserit, quia simul dicentur, vera non erunt.

[12] Est item aliud quod Graeci διεζευγμένον ἀξίωμα, nosdisiunctumdicimus. Id huiusmodi est: “Aut malum est voluptas aut bonum, aut neque bonum neque malum est.” [13] Omnia autem quae disiunguntur pugnantia esse inter sese oportet, eorumque opposita, quae ἀντικείμενα Graeci dicunt, ea quoque ipsa inter se adversa esse. Ex omnibus quae disiunguntur unum esse verum debet, falsa cetera. [14] Quod si aut nihil omnium verum aut omnia plurave quam unum vera erunt, aut quae disiuncta sunt non pugnabunt, aut quae opposita eorum sunt contraria inter sese non erunt, tunc id disiunctum mendacium est et

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: