[p. 342] dialecticus: “Quod ego sum, id tu non es?” et Diogenes adnuisset, atque ille addidisset: “Homo autem ego sum,” cum id quoque adsensus esset, contra dialecticus ita conclusisset: “Homo igitur tu non es,” “Hoc quidem,” inquit Diogenes, “falsum est, et si verum fieri vis, a me incipe.”
XIV
[14arg] Quid sit numerus “hemiolios,” quid “epitritos”; et quod vocabula ista non facile nostri ausi sunt convertere in linguam Latinam.FIGURAE quaedam numerorum, quas Graeci certis nominibus appellant, vocabula in lingua Latina non habent. [2] Sed qui de numeris Latine scripserunt Graeca ipsa dixerunt, fingere autem nostra, quoniam id absurde futurum erat, noluerunt. [3] Quale enim fieri nomen posset “hemiolio” numero aut “epitrito”? [4] Est autem “hemiolios” qui numerum aliquem totum in sese habet dimidiumque eius, ut tres ad duo, quindecim ad decem, triginta ad viginti; [5] “epitritos” est qui habet totum aliquem numerum et eiusdem partem tertiam, ut quattuor ad tres, duodecim ad novem, quadraginta ad triginta. [6] Haec autem notare meminisseque non esse abs re visum est, quoniam vocabula ista numerorum nisi intelleguntur, rationes quaedam subtilissimae in libris philosophorum scriptae percipi non queunt.