Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 68] inexorabilisque sit, qualia fuerunt Postumiana imperia et Manliana. [8] Nam si tali praeceptori ratio reddenda sit, nihil faciendum esse monuerunt aliter quam praeceptum est. [9] Instructius deliberatiusque fore arbitramur theorematium hoc de mandatis huiuscemodi obsequendis, si exemplum quoque P. Crassi Muciani, clari atque incluti viri, apposuerimus. [10] Is Crassus a Sempronio Asellione et plerisque aliis historiae Romanae scriptoribus traditur habuisse quinque rerum bonarum maxima et praecipua: quod esset ditissimus, quod nobilissimus, quod eloquentissimus, quod iuris consultissimus, quod pontifex maximus. [11] Is cum in consulatu obtineret Asiam provinciam et circumsedere oppugnareque Leucas pararet opusque esset firma atque procera trabe, qui arietem faceret quo muros eius oppidi quateret, scripsit ad magistrum ἀρχιτεκτόνων Mylattensium, 1 sociorum amicorumque populi Romani, ut ex malis duobus, quos apud eos vidisset, uter maior esset eum mittendum curaret. [12] Tum magister ἀρχιτεκτόνων 2 comperto quamobrem malum desideraret, non, uti iussus erat, maiorem, sed quem esse magis idoneum aptioremque faciendo arieti
1 magistrum ἀρχιτεκτόνων, Capps; magistrum architectona Moleatensium, B; mag. (māg., V) G. mole (more, P) Atheniensium (attenisium, V), ω.; magistraftus (-tum, ς) Mylasensium or Mylattensium, Mommsen; ἀρχιτέκτονα Myl., Hertz; magistrum Myl., Hosius.
2 magister ἀρχιτεκτόνων, Capps; ma g (mag, P) G., ω. magister ἀρχιτεκτόνων, ς.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.