“[p. 172] alii per ambitionem consulis memorabant, quod ab eo genere celebratus auctusque erat, et homini potentiam quaerenti egentissimus quisque oportunissimus.”
XI
[11arg] Historia ex Herodoti libris sumpta de Psyllorum interitu, qui in Syrtibus Africanis colebant.GENS in Italia Marsorum orta fertur a Circae filio. [2] Propterea Marsis hominibus, quorum dumtaxat familiae cum externis cognationibus nondum etiam permixtae corruptaeque sunt, vi quadam genitali datum ut et serpentium virulentorum domitores sint et incentionibus herbarumque sucis faciant medellarum miracula. [3] Hac eadem vi praeditos esse quosdam videmus, qui “Psylli” vocantur. Quorum super nomine et genere cum in veteribus litteris quaesissem, 1 in quarto denique Herodoti libro fabulam de Psyllis hanc invenimus: [4] Psyllos quondam fuisse in terra Africa conterminos Nasamonibus Austrumque in finibus eorum quodam in tempore perquam validum ac diutinum flavisse; [5] eo flatu aquam omnem in locis in quibus colebant exaruisse; [6] Psyllos, re aquaria defectos, eam iniuriam graviter Austro suscensuisse decretumque fecisse, uti armis sumptis ad Austrum, proinde quasi ad hostem, iure belli res petitum proficiscerentur. [7] Atque ita profectis ventum Austrum