“[p. 288] ab ingressu et a pedum gradu appellatum.” [5] Idcirco verbum “transgredi” convenire non putavit neque volantibus neque serpentibus neque navigantibus, sed his solis qui gradiuntur et pedibus iter emetiuntur. Propterea negant aput scriptorem idoneum aut navium “transgressum” reperiri posse aut pro transfretatione “transgressum.” [6] Sed quaero ego, cur non, sicuti “cursus” navium recte dici solet, 1 ita “transgressus” etiam navibus factus dici possit. Praesertim cum brevitas tam angusti fretus, qui terram Africam Hispaniamque interfluit, elegantissime “transgressionis” vocabulo, quasi paucorum graduum spatium, definita sit. [7] Qui auctoritatem autem requirunt et negant dictum “ingredi” “transgredi” ve in navigantibus, volo uti respondeant quantum existiment interesse “ingredi” atque “ambulare.” [8] Atqui Cato De Re Rustica: “Fundus,” inquit, “eo in loco habendus est, ut et 2 oppidum prope 3 amplum sit et mare aut amnis, qua naves ambulant.” [9] Appetitas porro huiuscemodi translationes habitasque esse pro honestamentis orationis, Lucretius quoque testimonium in hac eadem voce dicit. In quarto enim libro clamorem per arterias et per fauces “gradientem” dicit, quod est nimio confidentius quam illud de navibus Sallustianum. Versus Lucreti hi sunt:
Praeterea radit vox fauces saepe, facitque
Asperiora foras gradiens arteria clamor.