Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 398] Apollinarem, doctum hominem, percontatus sum an his verbis “intra Kalendas” ipsae quoque Kalendae tenerentur, dixique ei me 1 videlicet datum Kalendasque mihi prodictas, ut intra eum diem pronuntiarem. “Cur,” inquit, [2] “hoc me potius rogas quam ex istis aliquem peritis studiosisque iuris, quos adhibere in consilium iudicaturi soletis?” Tum illi ego ita respondi: [3] “Si aut de vetere,” inquam, “iure et 2 recepto aut controverso et ambiguo aut novo et constituto discendum esset, issem plane sciscitatum ad istos quos dicis; [4] sed cum verborum Latinorum sententia, usus, ratio exploranda sit, scaevus profecto et caecus animi forem, si, cum haberem tui copiam, issem magis ad alium quam ad te.” [5] “Audi igitur,” inquit, “de ratione verbi quid existimem, sed eo tamen pacto ut id facias, non quod ego de proprietate vocis disseruero, sed quod in ea re omnium pluriumve consensu observari cognoveris; non enim verborum tantum communium verae atque propriae significationes longiore usu mutantur, sed legum quoque ipsarum iussa consensu tacito oblitterantur.” [6] Tum deinde disseruit, me et plerisque aliis audientibus, in hunc ferme modum: “Cum dies,” inquit, "ita praefinita est, ut iudex ' intra Kalendas' pronuntiet, occupavit iam haec omnes opinio, non esse dubium quin ante Kalendas iure pronuntietur, et id tantum
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.