[p. 330] [9] Doctores quoque et interpretes vocum Graecarum:
῎ανδρα μοι “ἔννεπε,” μοῦσαet:
“῎εσπετε” νῦν μοι, μοῦσαι,dictum putant, quod Latine “inseque” dicitur; namque in altero ν geminum, in altero ς esse tralatum dicunt. [10] Sed etiam ipsum illud “ἔπη,” quod significant verba aut versus, non aliunde esse dictum tradunt quam “ἀπὸ τοῦ ἕπεσθαι καὶ τοῦ εἰπεῖν.” [11] Eadem ergo ratione antiqui nostri narrationes sermonesque “insectiones” appellitaverunt.
X
[10arg] Errare istos qui in exploranda febri venarum pulsus pertemptari putant, non arteriarum.IN Herodis, C. V., villam, quae est in agro Attico, loco qui appellatur Cephisiae, aquis lucidis et 1 nemoribus frequentem, aestu anni medio concesseram. [2] Ibi alvo mihi cita et accedente febri rapida decubueram. [3] Eo Calvisius Taurus philosophus et alii quidam sectatores eius cum Athenis visendi mei gratia venissent, medicus, qui tum in his locis repertus adsidebat mihi, narrare Tauro coeperat quid incommodi paterer et quibus modulis quibusque intervallis accederet febris decederetque. [4] Tum in eo sermone, cum iam me sinceriore corpusculo factum diceret, “Potes,” inquit Tauro, “tu quoque ”