[p. 40] [5] Addebat etiam quod “ad” praeverbium tum ferme acueretur, cum significaret ἐπίτασιν, quam “intentionem” nos dicimus, sicut “adfabre” et “admodum” et “adprobe” dicuntur. [6] Cetera quidem satis commode Annianus. Sed si hanc particulam semper, cum intentionem significaret, acui putavit, non id perpetuum videtur; [7] nam et “adpotus” cum dicimus et “adprimus” et “adprime,” intentio in his omnibus demonstratur, neque tamen “ad” particula satis commode accentu acuto pronuntiatur. [8] “Adprobus” tamen, quod significat “valde probus,” non infitias eo quin prima syllaba acui debeat. [9] Caecilius in comoedia quae inscribitur Triumphus vocabulo isto utitur:
Hiérocles hospes ést mi adulescens ádprobus.[10] Num igitur in istis vocibus quas non acui diximus, ea causa est, quod syllaba insequitur natura longior, quae non ferme patitur acui priorem in vocabulis syllabarum plurium quam duarum? [11] “Adprimum” autem “longe primum” L. Livius in Odyssia dicit in hoc versu:
Ibidemque vir summus adprimus Patroclus.[12] Idem Livius in Odyssia “praemodum” dicit, quasi “admodum”; “parcentes,” inquit, “praemodum,” quod significat “supra modum,” dictumque est quasi “praeter modum”; in quo scilicet prima syllaba acui debebit.