[p. 102]
XVIII
[18arg] Quod pugna belli civilis victoriaque Gai Caesaris, quam vicit in Pharsaliis campis, nuntiata praedictaque est per cuiuspiam sacerdotis 1 vaticinium eodem ipso die in Italia Patavi.Quo C. Caesar et Cn. Pompeius die per civile bellum signis conlatis in Thessalia conflixerunt, res accidit Patavi in transpadana Italia memorari digna. [2] Cornelius quidam sacerdos, et nobilis et sacerdotii religionibus venerandus et castitate vitae sanctus, repente mota mente conspicere se procul dixit pugnam acerrimam pugnari, ac deinde alios cedere, alios urgere, caedem, fugam, tela volantia, instaurationem pugnae, inpressionem, gemitus, vulnera, proinde ut si ipse in proelio versaretur, coram videre sese vociferatus est ac postea subito exclamavit Caesarem vicisse. [3] Ea Cornelii sacerdotis ariolatio levis tum quidem visa est et vecors. Magnae mox admirationi fuit, quod non modo pugnae dies quae in Thessalia pugnata est, neque proelii exitus qui erat praedictus, idem fuit, sed omnes quoque pugnandi reciprocae vices et ipsa exercituum duorum conflictatio vaticinantis motu atque verbis repraesentata est.