[p. 258]
XV
[15arg] Quod Carneades Academicus elleboro stomachum purgavit, scripturus adversus Zenonis Stoici decreta; deque natura medellaque ellebori candidi et nigri.CARNEADES Academicus, scripturus adversum Stoici Zenonis libros, superior corporis elleboro candido purgavit, ne quid ex corruptis in stomacho humoribus ad domicilia usque animi redundaret et instantiam [2] vigoremque mentis labefaceret; tanta cura tantoque apparatu sui vir ingenio praestanti ad refellenda quae scripserat Zeno aggressus; [3] idque cum in historia Graeca legissem, quod “elleboro candido” scriptum erat, quid esset quaesivi. [4] Tum comperi duas species ellebori esse discerniculo coloris insignes, candidi et nigri; eos autem colores non in semine ellebori neque in virgultis, sed in radice dinosci; candido stomachum et ventrem superiorem vomitionibus purgari; nigro alvum, quae “inferior” vocatur, dilui, utriusque esse hanc vim, ut humores noxios in quibus causae morborum sunt extrahant. [5] Esse autem periculum ne inter causas morborum, omni corporum via patefacta, ea quoque ipsa, in quibus causa vivendi est, effluant 1 amissoque omni naturalis alimoniae fundamento homo exhaustus intereat.