[p. 298] veteris scriptoris vel Graecum vel Latinum et coronam e lauro plexam, totidemque res quaerebat quot homines istic eramus; cumque eas omnis exposuerat, rem locumque dicendi sors dabat. [4] Quaestio igitur soluta corona et praemio donabatur, non soluta autem tramittebatur ad eum qui sortito successerat, idque in orbem vice pari servabatur. [5] Si nemo dissolvebat, corona eius quaestionis deo cuius id festum erat dicabatur. [6] Quaerebantur autem res huiuscemodi: aut sententia poetae veteris lepide obscura, non anxie, aut historiae antiquioris requisitio, aut decreti cuiuspiam ex philosophia perperam invulgati purgatio, aut captionis sophisticae solutio, aut inopinati rariorisque verbi indagatio, aut tempus item in verbo perspicuo obscurissimum. [7] Itaque nuper quaesita esse memini numero septem, quorum prima fuit enarratio horum versuum, qui sunt in Saturis Quinti Enni uno multifariam verbo concinniter inplicati. Quorum exemplum hoc est:
Nám qui lepidé postulat álterum frustrári,[8] Secunda quaestio fuit quonam modo audiri atque accipi deberet, quod Plato, in civitate quam in libris
Quém frustratúr, frustra eum dícit frustra ésse;
Nám si se 1 frústrari quém frustras séntit,
Quí frustratur frustrast, sí non ille frústra est. 2