“[p. 444] neminem iussi, nec vocatum a conlega parere invitum.” [7] Huius ego iuris quod M. Varro tradit Labeonem arbitror vana tunc fiducia, cum privatus esset, vocatum a tribunis non isse. [8] Quae, malum, autem ratio fuit vocantibus nolle obsequi quos confiteare ius habere prendendi? Nam qui iure prendi potest et in vincula duci potest. [9] Sed quaerentibus nobis quam ob causam tribuni, qui haberent summam coercendi potestatem, ius vocandi non habuerint ..., quod tribuni plebis antiquitus creati videntur non iuri dicundo nec causis querelisque de absentibus noscendis, sed intercessionibus faciendis quibus usus praesens fuisset, ut iniuria quae coram fieret arceretur; ac propterea ius abnoctandi ademptum, quoniam, ut vim fieri vetarent, adsiduitate eorum et praesentium oculis opus erat.
XIII
[13arg] Quod in libris Humanarum 1 M. Varronis scriptum est aediles et quaestores populi Romani in ius a privato ad praetorem vocari posse.CUM ex angulis secretisque librorum 2 ac magistrorum in medium iam hominum et in lucem fori