A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus
I
[1arg] Dissertatio Favorini philosophi adversus cos qui Chaldaei >appellantur, et ex coetu motibusque siderum et stellarum fata hominum dicturos pollicentur.ADVERSUM istos qui sese “Chaldaeos” seu “genethliacos” appellant ac de motu deque positu stellarum dicere posse quae futura sunt profitentur, audivimus quondam Favorinum philosophum Romae Graece disserentem egregia atque inlustri oratione; [2] exercendi autem, non ostentandi, gratia ingenii, an quod ita serio iudicatoque existimaret, non habeo dicere. Capita autem locorum argumentorumque quibus usus est, quod eius meminisse potui, egressus ibi ex auditione propere adnotavi, eaque fuerunt ad hanc ferme sententiam: disciplinam istam Chaldaeorum tantae vetustatis non esse quantae videri volunt, neque eos principes eius auctoresque esse, quos ipsi ferant, sed id praestigiarum atque offuciarum genus commentos esse homines aeruscatores et cibum quaestumque ex mendaciis captantes. [3] Atque eos,