[p. 202] [5] “Domus,” inquit, “suas quemque ire iubet et sua omnia frunisci.” “Frunisci” 1 rarius quidem fuit in aetate M. Tulli ac deinceps infra rarissimum, dubitatunque est ab inperitis antiquitatis an Latinum foret. [6] Non modo autem Latinum, sed iucundius amoeniusque etiam verbum est “fruniscor” quam “fruor,” et ut “fatiscor” a “fateor,” ita “fruniscor” factum est a “fruor.” [7] Q. Metellus Numidicus, qui caste pureque lingua usus Latina videtur, in epistula quam exul Ad Domitios misit, ita scripsit: “Illi vero omni iure atque honestate interdicti, ego neque aqua neque igni careo et summa gloria fruniscor.” [8] Novius, in Atellania quae Parcus inscripta est, hoc verbo ita utitur:
Quód magno opere quaésiverunt, id frunisci nón queunt.[9] “Et Romani,” inquit, “multis armis et magno commeatu praedaque ingenti copiantur.” “Copiantur” 2 verbum castrense est nec facile id reperias apud civilium causarum oratores, ex eademque figura est qua “lignantur” et “pabulantur” et “aquantur.” “Sole,” inquit, “occaso.” [10] “Sole occaso” non insuavi vetustate est, si quis aurem habeat non sordidam nec proculcatam; in Duodecim autem
Qui non parsit ápud se, ... frunítus est.