Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 144] hautquaquam indoctos viros opinari “vestibulum” esse partem domus primorei, quam vulgus “atrium” vocat. [3] C. Aelius Gallus, in libro De Significatione verborum Quae ad Ius Civile pertinent secundo, “vestibulum” esse dicit non in ipsis aedibus neque partem aedium, sed locum ante ianuam domus vacuum, per quem a via aditus accessusque ad aedis est, cum dextra sinistraque ianuam tecta saepiunt 1 viae iuncta atque ipsa ianua procul a via est, area vacanti intersita. [4] Quae porro huic vocabulo ratio sit, quaeri multum solet; sed quae scripta legi, ea ferme omnia inconcinna atque absurda visa sunt. [5] Quod Sulpicium autem Apollinarem memini dicere, virum elegant scientia ornatum, huiuscemodi est: “' Ve' particula, sicuti quaedam alia, tum intentionem significat, tum minutionem. [6] Nam 'vetus' et vehemens,' alterum ab aetatis magnitudine compositum elisumque est, alterum a mentis vi atque impetu dicitur. 'Vescum' autem, quod ex 've' particula et 'esca' copulatum est, utriusque diversae significationis vim capit. [7] Aliter enim Lucretius 'vescum' salem dicit ex edendi intentione, aliter Lucilius 'vescum' appellat cum edendi fastidio. [8] Qui domos igitur amplas antiquitus faciebant, locum ante ianuam vacuum relinquebant, qui inter fores domus et viam medius esset. [9] In eo loco, qui dominum eius domus ”
1 ianuam tecta saepiunt, Madvig; tecta qu(a)e, NOIIQ2; tectaque, QZ (Hosius); tecte, X; tecta, Carrio.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.