XIX
[19arg] Quid M. Varro in Logistorico 1 scripserit de moderando victu puerorum inpubium.PUEROS inpubes compertum est, si plurimo cibo nimioque somno uterentur, hebetiores fieri ad veterni usque aut eluci tarditatem, corporaque eorum inprocera fieri minusque adolescere. [2] Idem plerique alii medicorum philosophorumque et M. Varro in Logistorico 2 scripsit, quae inscripta est Catus aut De Liberis Educandis.
XX
[20arg] Notati a censoribus qui audientibus iis dixerant ioca quaedam intempestiviter; ac de eius 3 quoque nota deliberatum qui steterat forte apud eos oscitabundus.INTER censorum severitates tria haec exempla in litteris sunt castigatissimae disciplinae. [2] Unum est huiuscemodi: [3] Censor agebat de uxoribus sollemne iusiurandum; verba erant ita concepta: “Ut tu ex animi tui sententia uxorem habes?” Qui iurabat cavillator quidam et canicula 4 et nimis ridicularius fuit. [4] Is locum esse sibi loci dicundi ratus, cum ita uti mos erat censor dixisset, “Ut tu ex animi tui sententia uxorem habes?” [5] “Habeo equidem,” inquit, “uxorem, sed non hercle ex animi mei ”