[p. 104]
XIX
[19arg] Verba M. Varronis memoria digna ex Satura, quae inscribitur περὶ ᾿εδεσμάτων.NON paucissimi sunt in quos potest convenire id quod M. Varro dicit in Satura quae inscribitur περὶ ᾿εδεσμάτων. [2] Verba haec sunt: “Si, quantum operae sumpsisti ut tuus pistor bonum faceret panem, eius duodecimam philosophiae dedisses, ipse bonus iampridem esses factus. Nunc ilium qui norunt volunt emere milibus centum, te qui novit nemo centussis.”
XX
[20arg] Notata quaedam de Euripidis poetae genere, vita, moribus deque eiusdem fine vitae.EURIPIDI poetae matrem Theopompus agrestia olera vendentem victum quaesisse dicit. [2] Patri autem eius nato illo responsum est a Chaldaeis eum puerum, cum adolevisset, victorem in certaminibus fore; id ei puero fatum esse. [3] Pater interpretatus athletam debere esse, roborato exercitatoque filii sui corpore, Olympiam certaturum eum inter athletas pueros deduxit. Ac primo quidem in certamen per ambiguam aetatem receptus non est, post Eleusino et Theseo certamine pugnavit et coronatus est. [4]