[p. 358] nam plerumque sine discrimine, quaecumque id temporis lactans est adhiberi solet. [18] "Patiemurne igitur infantem hunc nostrum pernicioso contagio infici et spiritum ducere in animum atque in corpus suum ex corpore et animo deterrimo? [19] Id hercle ipsum est quod saepenumero miramur, quosdam pudicarum mulierum liberos parentum suorum neque corporibus neque animis similes existere. [20] Scite igitur et perite noster Maro, quod, cum versus illos Homeri consectaretur:
οὐκ ἄρα σοί γε πατὴρ ἦν ἱππότα πηλεύς,non partionem solam, tamquam ille quem sequebatur, sed alituram quoque feram et saevam criminatus est; addidit enim hoc de suo:
οὐδὲ θέτις μήτηρ: γλαυκὴ δέ σε τίκτε θάλασσα
πέτραι τ᾽ ἠλίβατοι, ὅτι τοι νόος ἐστὶν ἀπηνής,
Hyrcanaeque admorunt ubera tigres,quoniam videlicet in moribus inolescendis magnam fere partem ingenium altricis et natura lactis tenet, quae iam a principio imbuta paterni seminis concretione, ex matris etiam corpore et animo recentem indolem configurat. [21] “Et praeter haec autem, quis illud etiam neglegere aspernarique possit, quod quae partus suos deserunt ablegantque a sese et aliis nutriendos dedunt, vinculum illud coagulumque animi atque amoris, quo parentes cum filiis natura consociat, ”