“[p. 468] locis 'urbis' et 'urbes' dixit arbitrio consilioque usus auris. [4] Nam in primo Georgicon, quem ego,” inquit, “librum manu ipsius correctum legi, 'urbis,' per i litteram scripsit. Verba e versibus eius haec sunt:
urbisne invisere, Caesar,Verte enim et muta, ut 'urbes' dicas, insubidius nescio quid facies et pinguius. [5] Contra in tertio Aeneidis 'urbes ' dixit per e litteram:
Terrarumque velis curam.
Centum urbes habitant magnas.Hic item muta, ut 'urbis' dicas, nimis exilis vox erit et exanguis, tanta quippe iuncturae differentia est in consonantia vocum proximarum. [6] Praeterea idem Vergilius 'turrim' dixit, non 'turrem,' et 'securim,' non securem':
Turrim in praecipiti stantemet:
incertam excussit cervice securim.Quae sunt, opinor, iucundioris gracilitatis quam si suo utrumque loco per e litteram dicas.” [7] At ille qui interrogaverat, rudis profecto et aure agresti homo, “Cur,” inquit, “'aliud alio in loco potius rectiusque esse dicas, non sane intellego.” [8] Tum Probus iam commotior, “Noli,” inquit, “igitur laborare, utrum istorum debeas dicere, 'urbis' an 'urbes.' Nam ”