[p. 474] nos dicimus, a plerisque veterum dicta sunt. “Hi” quoque “adlegatus” et “hic arbitratus” pro “adlegatione” proque “arbitratione” dicuntur, qua ratione servata “arbitratu” et “adlegatu meo” dicimus. [20] Sic igitur “in manifesto peccatu” dixit, ut “in manifesto incestu” veteres dixerunt, non quin Latinum esset “peccato” dicere, sed quia in loco isto positum subtilius ad aurem molliusque est. [21] Lucretius aeque auribus inserviens “funem” feminino genere appellavit in hisce versibus:
Haut, ut opinor, enim mortalia saecla supernecum dicere usitatius manente numero posset:
Aurea de caelo demisit funis in arva,
Aureus e caelo demisit funis in arva.[22] Sacerdotes quoque feminas M. Cicero “antistitas” dicit, non secundum grammaticam legem “antistites.” Nam cum insolentias verborum a veteribus dictorum plerumque respueret, huius tamen verbi in ea parte sonitu delectatus: “Sacerdotes,” inquit, “Cereris atque illius fani antistitae.” [23] Usque adeo in quibusdam neque rationem verbi neque consuetudinem, sed solam aurem secuti sunt, suis verba modulis pensitantem. [24] “Quod qui non sentiunt,” inquit idem ipse M. Cicero, cum de numerosa et apta oratione dissereret, “quas auris habeant aut quid in his hominis simile sit, nescio.”