[p. 368] primorem Pyrenaeum, quo proicit in altum." Et Pacuvius item in Chryse:
Idae 1 promúnturium, cuius lingua in altum prócit.
XVIII
[18arg] De P. Africano superiore sumpta quaedam ex annalibus memoratu dignissima.SCIPIO AFRICANUS antiquior quanta virtutum gloria praestiterit et quam fuerit altus animi atque magnificus et qua sui conscientia subnixus, plurimis rebus quae dixit quaeque fecit declaratum est. [2] Ex quibus sunt haec duo exempla eius fiduciae atque exuperantiae ingentis. [3] Cum M. Naevius tribunus plebis accusaret eum ad populum diceretque accepisse a rege Antiocho pecuniam, ut condicionibus gratiosis et mollibus pax cum eo populi Romani nomine fieret, et quaedam item alia crimini daret indigna tali viro, tum Scipio pauca praefatus quae dignitas vitae suae atque gloria postulabat, “Memoria,” inquit, “Quirites, repeto, diem esse hodiernum quo Hannibalem Poenum imperio vestro inimicissimum magno proelio vici in terra Africa pacemque et victoriam vobis peperi spectabilem. 2 Non igitur simus adversum deos ingrati et, censeo, relinquamus nebulonem hunc, eamus hinc protinus Iovi optimo maximo gratulatum.” [4] Id cum dixisset, avertit et ire ad Capitolium coepit.