[p. 154] [3] Tum Iulianus, comprobato genere quaestionis, “Quod de sagitta,” inquit, “et lapide dixit, hoc de omni fere missili telo dici potest. [4] Facilior autem iactus est, sicuti dixisti, si desuper iacias, si quid iacere tantum velis, non ferire. [5] Sed cum modus et impetus iactus temperandus derigendusque est, tum, si in prona iacias, moderatio atque ratio inittentisque praecipitantia qualicumque ipsa et pondere cadentis teli corrumpitur. [6] At si in editiora mittas et ad percutiendum superne aliquid manum et oculos conlinies, quo motus a te datus tulerit, eo telum ibit quod ieceris.” [7] Ad hane ferme sententiam Iulianus super istis Q. Claudii verbis nobiscum sermocinatus est. [8] Quod ait idem Q. Claudius: “a pinnis hostis defendebant facillime,” animadvertendum est usum esse eum verbo “defendebant,” non ex vulgari consuetudine, sed admodum proprie et Latine. [9] Nam “defendere” et “offendere” inter sese adversa sunt, quorum alterum significat ἐμποδὼν ἔχειν, id est incurrere in aliquid et incidere, alterum ἐκποδὼν ποιεῖν, id est avertere atque depellere, quod hoc in loco Claudio dicitur.
II
[2arg] Qualibus verbis notarit Herodes Atticus falso quempiam cultu amictuque nomen habitumque philosophi ementientem.AD Herodem Atticum, consularem virum ingenioque amoeno et Graeca facundia celebrem,