previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

10. [29] Sentio, iudices, vos pro vestra humanitate his tantis sceleribus breviter a me demonstratis vehementer esse commotos. quo tandem igitur animo fuisse illos arbitramini quibus his1 de rebus non modo audiendum fuit verum etiam iudicandum? vos auditis de eo in quem iudices non estis, de eo quem non videtis, de eo quem odisse iam non potestis, de eo qui et naturae et legibus satis fecit, quem leges exsilio, natura morte multavit, auditis non2 ab inimico, auditis sine testibus, auditis cum ea quae copiosissime dici possunt breviter3 strictimque dicuntur. illi audiebant de eo de quo4 iurati sententias ferre debebant, de eo cuius praesentis nefarium et consceleratum voltum intuebantur, de eo quem omnes5 oderant propter audaciam, de eo quem omni supplicio dignum esse ducebant; audiebant ab accusatoribus, audiebant verba multorum testium, audiebant cum una quaque de re a P. Cannutio, homine eloquentissimo, graviter et diu diceretur. [30] et est quisquam qui, cum haec cognoverit, suspicari possit6 Oppianicum iudicio oppressum et circumventum esse innocentem?

acervatim reliqua iam7, iudices, dicam ut ad ea quae propiora8 huiusce9 causae et adiunctiora sunt perveniam. vos, quaeso, memoria teneatis non mihi hoc esse propositum ut accusem Oppianicum mortuum sed, cum hoc persuadere vobis velim, iudicium ab hoc non esse corruptum, hoc uti initio ac fundamento defensionis, Oppianicum, hominem10 sceleratissimum et nocentissimum, esse damnatum. qui uxori suae Cluentiae, quae amita huius habiti fuit11, cum ipse poculum dedisset, subito illa in media potione exclamavit se maximo cum dolore emori12 nec diutius vixit quam locuta est; nam in ipso sermone hoc et vociferatione mortua est. et ad hanc mortem13 repentinam vocemque14 morientis omnia praeterea quae solent esse indicia et vestigia veneni in illius mortuae corpore fuerunt. eodemque veneno C. Oppianicum fratrem necavit.


1 iis a

2 non sine b2ψ2s

3 breviter ςa: breviter a me Mμ

4 eo de quo eo... quo B: eo quo a

5 omnes αa: om. Mμ

6 posset ςa

7 reliqua iam ςBs: iam reliqua cett.

8 propiora b2ς: propriora ςBMb1ψ

9 huiusce ςa: huius Mμ

10 mortuum hominem ςa

11 fuisset ςa

12 emori ςa: mori Mμ

13 mortem ςa: mortem tam Mμ

14 vocemque Mψ: vocesque bσψ2a

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: