previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

52. [143]

nunc, quoniam ad omnia quae abs te dicta sunt, T. Atti1, de Oppianici damnatione respondi, confiteare2 necesse est te opinionem multum fefellisse, quod existimaris me causam A. Cluenti non facto eius sed lege defensurum. nam hoc persaepe dixisti tibi sic renuntiari, me habere in animo causam hanc praesidio legis defendere. itane est? ab amicis imprudentes videlicet3 prodimur, et est nescio quis de eis4 quos amicos nobis arbitramur qui nostra consilia ad adversarios5 deferat. quisnam hoc tibi6 renuntiavit, quis tam improbus fuit? cui ego autem7 narravi? nemo, ut opinor, in culpa est8; nimirum tibi istud9 lex ipsa renuntiavit. sed num tibi ita defendisse videor ut tota in causa mentionem ullam legis fecerim10, num secus hanc causam defendisse11 ac si lege habitus teneretur? certe, ut hominem confirmare oportet, nullus est locus a me purgandi istius invidiosi criminis praetermissus. [144] quid ergo est? quaeret fortasse12 quispiam displiceatne13 mihi legum praesidio capitis14 periculum propulsare. mihi vero, iudices, non displicet, sed utor instituto meo. in hominis honesti prudentisque iudicio non solum meo consilio uti consuevi sed multum etiam eius quem defendo et consilio et voluntati obtempero. nam ut haec ad me causa delata est, qui leges eas ad quas adhibemur et in quibus versamur nosse deberem, dixi habito statim eo: '“Qui coisset quo quis condemnaretur15' illum esse liberum, teneri autem nostrum ordinem. atque ille me orare atque obsecrare coepit ne sese16 lege defenderem. cum ego quae mihi videbantur17 dicerem, traduxit me ad suam sententiam; adfirmabat enim lacrimans non se cupidiorem esse civitatis retinendae quam existimationis. [145] morem homini gessi et tamen idcirco fecineque enim id semper facere debemusquod videbam per se ipsam causam sine lege copiosissime posse defendi. videbam in hac defensione qua iam sum usus plus dignitatis, in illa qua me hic uti noluit minus laboris futurum. quod si nihil aliud esset18 actum nisi ut hanc causam obtineremus19, lege recitata perorassem.


1 T. om. ςa

2 confitearis a

3 imprud. videlicet ςs, Quintil. v. 13. 47: videlicet imprud. Mμ

4 iis (is M) Mb: his σψa nobis Mμ, Quintil.: nostros αa

5 adversarium Quintil.

6 hoc tibi ςa, Quintil.: tibi hoc Mμ

7 autem om. αa (contra Quintil.

8 est Quintil.: est et ςa: est sed Mμ

9 istud Quintil.: istunc (-tuc μ) Mμ

10 legis fecerim ςa: fecerim legis Mμ

11 defendisse Manutius: defendissem Mμa

12 fortassis ςa

13 displicetne a

14 capitis ςa: a capite Mμ

15 eo capite t

16 ne sese (se a) ςa: ut ne sese Mμ

17 videbantur ςa: viderentur Mμ

18 esset fuisset σψ2a

19 obtineremus Pςb2a: obtinerem Mμ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: