previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

23. quaero enim de1 te, T. Atti2, relictis iam ceteris argumentis omnibus, num Fabricios quoque innocentis condemnatos existimes, num etiam illa iudicia pecunia corrupta esse dicas, quibus in3 iudiciis alter a Staieno solo absolutus est, alter etiam ipse se condemnavit. age, si nocentes4, cuius malefici? num quid praeter venenum quaesitum quo habitus necaretur obiectum est? num quid aliud in illis iudiciis versatum est praeter hasce insidias habito ab Oppianico per Fabricium5 factas? nihil, nihil, inquam6, aliud, iudices, reperietis. exstat memoria, sunt tabulae publicae; redargue me, si mentior; testium dicta recita, doce in illorum iudiciis quid praeter hoc venenum Oppianici non modo in criminis sed in male dicti loco7 sit obiectum. [63] multa dici possunt qua re ita necesse fuerit iudicari, sed ego occurram exspectationi vestrae, iudices. nam etsi8 a vobis sic audior ut numquam benignius neque attentius quemquam auditum putem, tamen vocat me alio iam dudum tacita vestra exspectatio quae mihi obloqui videtur: 'quid ergo? negasne illud iudicium esse corruptum?9' non nego, sed ab hoc corruptum non esse confirmo. 'A quo igitur est corruptum?' opinor, primum, si incertum fuisset quisnam exitus illius iudici futurus esset, veri similius tamen esset eum potius corrupisse qui metuisset ne ipse condemnaretur quam illum10 qui veritus esset ne alter absolveretur; deinde, cum esset non11 dubium quid iudicari necesse esset, eum certe potius qui sibi aliqua12 ratione diffideret quam eum qui omni ratione confideret; postremo certe potius illum qui bis apud eos iudices offendisset quam eum qui bis causam13 probavisset. [64] Vnum quidem certe nemo erit tam inimicus14 Cluentio qui mihi non concedat, si constet corruptum illud esse iudicium15, aut ab habito aut ab Oppianico esse corruptum; si doceo non ab habito, vinco ab Oppianico; si ostendo ab Oppianico16, purgo habitum. qua re, etsi satis docui rationem nullam huic corrumpendi iudici17 fuisse, ex quo intellegitur ab Oppianico esse corruptum, tamen de illo ipso separatim cognoscite.


1 de ςs: abs cett.

2 Atti Acci s (duplici t hoc nomen scriptum est in P §147, in ς §§149, 150, in B §149)

3 in αa: om. Mμ

4 ages innocentis ςa

5 Fabricium ςa: Fabricios Mμ

6 inquam ςa: unquam Mbψ exstat memoria ςa: exstant memoriae Mμ

7 locum ςa

8 etsi αa: si Mμ

9 corruptum esse ςa (contra Quintil. ix. 2. 51)

10 ille a

11 non ςa: nemini Mμ

12 aliqua M: alia μa

13 bis causam ςa: bis causam iis (his b) Mbψ: bis iis causam ς, Baiter

14 inimicus αa, Quintil. v. 10. 68, Rufinian. Rhet. M. p. 42: iniquus Mμ

15 iudicium esse ςa (contra Quintil.

16 ab Oppianico om. ςb2a

17 iudicii b2ψ2a: om. Mμ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: