2.
[5]
etenim sicut aliis in locis
parum firmamenti et parum virium veritas habet, sic in hoc
loco falsa invidia imbecilla esse debet. dominetur in contionibus,
iaceat in iudiciis; valeat in opinionibus ac sermonibus
imperitorum, ab ingeniis prudentium repudietur;
vehementis habeat repentinos impetus, spatio interposito et
causa cognita consenescat; denique illa definitio iudiciorum
aequorum quae nobis a maioribus tradita est retineatur,
ut in iudiciis1 et sine invidia culpa plectatur et sine culpa
invidia ponatur2.
[6]
quam ob rem a vobis, iudices, ante quam
de ipsa causa dicere incipio, haec postulo, primum id quod
aequissimum est ut ne quid huc3 praeiudicati4 adferatis —
etenim non modo auctoritatem sed etiam nomen iudicum
amittemus, nisi hic ex ipsis causis iudicabimus, si5 ad causas
iudicia iam facta domo deferemus; — deinde6 si quam opinionem
iam vestris mentibus comprehendistis, si eam ratio
convellet, si oratio7 labefactabit, si denique veritas extorquebit,
ne repugnetis eamque animis vestris aut libentibus
aut aequis remittatis; tum autem cum ego una quaque de
re dicam et diluam, ne ipsi quae contraria sint8 taciti cogitationi
vestrae subiciatis sed ad9 extremum exspectetis meque10
meum dicendi ordinem servare patiamini; cum peroraro,
tum11 si quid erit praeteritum animo12 requiratis.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.