33.
condemnatus est C. Iunius qui ei quaestioni
praefuerat; adde etiam illud, si placet: tum est condemnatus
cum esset iudex quaestionis. non modo causae
sed ne legi quidem quicquam per tribunum plebis laxamenti
datum est. quo tempore illum a quaestione ad nullum aliud
rei publicae munus abduci licebat, eo tempore ad quaestionem
ipse abreptus est. at quam quaestionem1? voltus enim
vestri, iudices, me invitant ut quae reticenda putaram2 libeat3
iam libere dicere.
[90]
quid? illa tandem quaestio aut disceptatio
aut iudicium fuit? putabo fuisse. dicat qui volt hodie de
illo populo concitato, cui tum populo4 mos gestus est, qua de
re Iunius causam dixerit; quemcumque rogaveris5, hoc respondebit,
quod pecuniam acceperit, quod innocentem circumvenerit.
est haec opinio. at, si ita esset, hac lege
accusatum fuisse6 oportuit qua accusatur habitus. at
ipse ea lege quaerebat. paucos dies exspectasset7 Quinctius.
at neque privatus accusare nec sedata iam8 invidia
volebat. videtis igitur non in causa sed in tempore ac
potestate spem omnem accusatoris fuisse.
[91]
multam petivit.
qua lege? quod in legem non iurasset9, quae res nemini
umquam fraudi fuit, et quod C. Verres, praetor urbanus,
homo sanctus et diligens, subsortitionem eius in eo codice
non haberet qui tum interlitus proferebatur. his de causis
C. Iunius condemnatus est, iudices, levissimis et infirmissimis,
quas omnino in iudicium adferri non oportuit. itaque
oppressus est non causa sed tempore.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.