previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

62. quid huic cum habito? nihil, atque adeo1, quod ille Oppianico familiarissime est usus, potius etiam simultas. Eine igitur quem sibi offensiorem, Oppianico familiarissimum sciebat esse, potissimum et scelus suum2 et illius periculum committebat? cur igitur3 tu qui pietate ad accusandum excitatus es hunc Asellium esse inultum tam diu sinis? cur non habiti exemplo usus es ut per illum qui attulisset venenum de hoc praeiudicaretur? [173] iam vero illud quam non probabile, quam inusitatum, iudices, quam novum, in pane datum venenum! faciliusne potuit quam in poculo, latentius4 potuit abditum aliqua in parte panis quam si totum conliquefactum in potione esset, celerius potuit comestum5 quam epotum in venas atque in omnis partis6 corporis permanare, facilius fallere in pane, si esset animadversum, quam in poculo, cum ita confusum esset ut secerni nullo modo posset? [174] at repentina morte periit. quod si esset ita factum, tamen ea res propter multorum eius modi casum minime7 firmam veneni suspicionem haberet8; si9 esset suspiciosum, tamen potius ad alios10 quam ad habitum pertineret. verum in eo ipso homines impudentissime mentiuntur. id ut intellegatis et mortem eius et quem ad modum post mortem in habitum sit crimen a matre quaesitum cognoscite. [175]

cum vagus et exsul erraret atque undique exclusus Oppianicus in Falernum se ad L. Quinctium11 contulisset, ibi primum in morbum incidit ac satis vehementer diuque aegrotavit. cum esset una Sassia eaque Sex. Albio12 quodam colono, homine valenti13, qui simul esse solebat familiarius uteretur quam vir dissolutissimus incolumi fortuna pati posset14, et ius illud matrimoni castum atque legitimum damnatione viri sublatum arbitraretur, Nicostratus quidam, fidelis Oppianici servolus, percuriosus et minime mendax, multa dicitur domino renuntiare15 solitus esse. interea Oppianicus cum iam convalesceret neque improbitatem coloni in Falerno16 diutius ferre posset et huc ad urbem profectus essetsolebat enim extra portam aliquid habere conducticecidisse de17 equo dicitur et homo infirma valetudine latus offendisse vehementer et, postea quam ad urbem cum febri venerit, paucis diebus esse mortuus. Mortis ratio, iudices, eius modi est ut aut nihil habeat suspicionis aut, si quid habet, id intra parietes in domestico scelere versetur.


1 ideo ςs

2 scelus suum ςba: suum scelus Mσψ

3 igitur αa: deinde Mμ

4 latentius Naugerius: latius Mμa

5 comestum αa: comesum Mμ

6 partis omnis ςBt

7 casum minime b2ψ2a: mortem satis Mμ

8 haberet αa: non haberet Mμ

9 si quodsi αa

10 potius ad alios ςa: ad alios potius Mμ

11 L. Quinctium αa: C. Quinctilium Mμ

12 eaque Sex. b2ψ2a: ea questio ς: et Statio Mμ

13 valenti ςa: valente Mμ

14 pati non possit ς

15 domino renunt. ςa: renunt. domino Mμ

16 improb. col. in Fal. ςa: in Fal. improb. col. Mμ

17 de ψ2a: ex Mμ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: