18.
res agi coepta est; citatus est Scamander reus. accusabat
P. Cannutius, homo in primis ingeniosus et in dicendo
exercitatus; accusabat autem ille quidem Scamandrum
verbis tribus, venenum esse deprensum. omnia tela totius
accusationis in Oppianicum coniciebantur1, aperiebatur
causa insidiarum, Fabriciorum familiaritas commemorabatur,
hominis vita et audacia proferebatur, denique omnis
accusatio varie graviterque tractata ad extremum manifesta
veneni deprehensione conclusa est. hic ego tum2 ad respondendum
surrexi qua cura, di immortales!
[51]
qua sollicitudine
animi, quo timore! semper equidem magno cum metu
incipio dicere; quotienscumque dico, totiens mihi videor
in iudicium venire non ingeni solum sed etiam virtutis
atque offici, ne aut id profiteri videar quod non possim3,
quod est impudentiae4, aut non id5 efficere quod possim,
quod est aut perfidiae aut neglegentiae. tum vero ita sum
perturbatus ut omnia timerem, si nihil dixissem ne infantissimus,
si multa in eius modi causa dixissem ne impudentissimus
existimarer.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.