previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

17. quis umquam audacior, quis nocentior, quis apertior in iudicium adductus est? quod ingenium, quae facultas dicendi, quae a quoquam excogitata defensio huic uni crimini potuit obsistere? simul et illud quis est qui dubitet quin hac re comperta manifestoque1 deprehensa aut obeunda mors Cluentio aut suscipienda accusatio fuerit? [49]

satis esse arbitror demonstratum, iudices, eis criminibus accusatum esse Oppianicum uti2 honeste absolvi nullo modo potuerit. cognoscite nunc ita reum citatum esse illum ut re semel atque iterum praeiudicata condemnatus in iudicium venerit3. nam Cluentius, iudices, primum nomen eius detulit cuius in manibus venenum deprenderat. is erat libertus Fabriciorum, Scamander. integrum consilium, iudici corrupti nulla suspicio; simplex in iudicium causa, certa res, unum4 crimen adlatum est. hic tum C. Fabricius5, is de quo ante dixi, qui liberto damnato sibi illud impendere periculum videret, quod mihi cum Aletrinatibus6 vicinitatem et cum plerisque eorum magnum usum esse sciebat, frequentis eos ad me domum adduxit. qui quamquam de homine sic ut necesse erat existimabant, tamen quod erat ex eodem municipio, suae dignitatis esse arbitrabantur eum quibus rebus possent7 defendere, idque a me ut facerem et ut causam Scamandri susciperem petebant, in qua causa patroni omne periculum continebatur. [50] ego, qui neque illis talibus viris ac tam amantibus mei rem possem ullam negare neque illud crimen tantum ac tam manifestum esse arbitrarer, sicut ne illi ipsi quidem8 qui mihi tum illam causam commendabant arbitrabantur, pollicitus eis sum me9 omnia quae vellent esse facturum.


1 manifesteque ςa

2 uti ςa: ut Mμ

3 venerit Mμ: veniret ςa

4 unum verum Angelius

5 tum C. Baiter: cum C. ψ2s: cum causa ς: cum causa C. t: tum M: tamen bς

6 cum Larinatibus b2ψ2a

7 possint ςa

8 ipsi quidem ςa: quidem ipsi Mμ

9 sum me ςa: his sum me (sum me his b) Mμ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: