22.
quid est quod iam de Oppianici persona causaque1 plura
dicamus? apud eosdem iudices reus est factus, cum his
duobus praeiudiciis iam damnatus esset; ab isdem autem
iudicibus qui Fabriciorum damnatione de Oppianico iudicarant
locus ei primus est constitutus. accusatus est
criminibus gravissimis, et eis quae a me breviter dicta sunt
et praeterea multis quae ego omnia nunc2 omitto; accusatus
est apud eos qui Scamandrum ministrum Oppianici, C.3
Fabricium conscium malefici condemnarant.
[60]
Vtrum per
deos immortalis! magis est mirandum quod is condemnatus
est, an quod omnino respondere ausus est? quid enim
illi iudices facere potuerunt? qui si innocentis Fabricios
condemnassent, tamen in Oppianico sibi constare et superioribus
consentire4 iudiciis debuerunt. an vero illi sua per
se5 ipsi iudicia rescinderent6, cum ceteri soleant in iudicando
ne ab aliorum iudiciis discrepent providere? et illi7 qui
Fabrici libertum, quia minister in maleficio fuerat, patronum,
quia conscius8, condemnassent, ipsum principem atque architectum
sceleris absolverent? et qui ceteros nullo praeiudicio
facto tamen ex ipsa causa condemnassent, hunc quem bis
iam condemnatum9 acceperant liberarent?
[61]
tum vero illa
iudicia senatoria non falsa invidia sed vera atque insigni
turpitudine notata atque operta dedecore et infamia defensioni
locum nullum reliquissent. quid enim tandem illi
iudices responderent, si qui ab eis quaereret: 'Condemnastis
Scamandrum, quo crimine?' 'nempe quod habitum
per servum medici veneno necare voluisset.10' 'quid habiti
morte Scamander consequebatur?' 'nihil, sed administer
erat Oppianici.' 'et condemnastis C. Fabricium, quid ita?11'
'quia, cum ipse familiarissime Oppianico usus, libertus
autem eius in maleficio deprensus esset, illum expertem eius
consili fuisse non probabatur.' si igitur ipsum Oppianicum
bis suis iudiciis condemnatum absolvissent, quis tantam
turpitudinem iudiciorum, quis tantam inconstantiam rerum
iudicatarum, quis tantam libidinem iudicum ferre potuisset?
[62]
quod si hoc videtis quod iam hac omni oratione patefactum
est, illo iudicio reum condemnari, praesertim ab
isdem iudicibus qui duo praeiudicia fecissent, necesse fuisse,
simul illud videatis necesse est, nullam accusatori12 causam
esse13 potuisse cur iudicium vellet corrumpere.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.