previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

31. [83] at enim Staienus non fuit ab Oppianico sed a Cluentio ad iudicium corrumpendum constitutus. cur eum1, cum in consilium iretur, Cluentius et Cannutius abesse patiebantur? cur, cum2 in consilium mittebant, Staienum iudicem cui3 pecuniam dederant non requirebant4? Oppianicus querebatur, Quinctius flagitabat; sine Staieno ne in consilium iretur tribunicia potestate effectum5 est. at condemnavit6. hanc enim condemnationem dederat obsidem Bulbo et ceteris ut destitutus ab Oppianico videretur. qua re si istinc causa corrumpendi iudici, si7 istinc pecunia, istinc Staienus, istinc denique omnis fraus et audacia est, hinc pudor, honesta vita8, nulla suspicio pecuniae, nulla corrumpendi iudici causa, patimini9 veritate patefacta atque omni errore sublato eo transire illius turpitudinis infamiam ubi cetera maleficia consistunt10, ab eo invidiam discedere aliquando ad quem numquam accessisse culpam videtis. [84]

at enim pecuniam Staieno dedit Oppianicus non ad corrumpendum iudicium sed ad conciliationem11 gratiae. Tene hoc, Atti, dicere, tali prudentia, etiam usu atque exercitatione praeditum! sapientissimum esse dicunt eum cui quod opus sit ipsi veniat in mentem; proxime accedere illum qui alterius bene inventis obtemperet. in stultitia contra est. minus enim stultus est is cui nihil in mentem venit quam ille qui quod stulte alteri venit in mentem comprobat. ita12 Staienus tum recenti re, cum faucibus premeretursive ultro13 excogitavit sive, ut homines tum loquebantur, a P. Cethego admonitus est14istam dedit conciliationis15 et gratiae fabulam16. [85] nam fuisse hunc tum17 hominum sermonem recordari potestis, Cethegum, quod hominem odisset et quod eius improbitatem versari in re publica nollet et quod videret eum qui se ab reo pecuniam, cum iudex esset, clam atque extra ordinem accepisse confessus esset, salvum esse non posse, minus ei fidele consilium dedisse. in hoc si improbus Cethegus fuit18, videtur mihi adversarium removere voluisse; sin erat eius modi causa ut Staienus nummos se accepisse negare non posset, nihil autem erat periculosius nec turpius quam ad quam rem accepisset confiteri, non est consilium Cethegi reprendendum. [86] verum alia causa tum Staieni fuit19, alia nunc, Atti, tua est. ille cum re premeretur, quodcumque diceret, honestius diceret quam si quod erat factum fateretur; te vero illud idem quod tum explosum et eiectum est nunc rettulisse20 demiror. qui enim poterat tum in gratiam redire cum Oppianico Cluentius, qui cum matre? haerebat21 in tabulis publicis reus et accusator; condemnati erant Fabricii; nec elabi alio accusatore poterat Albius nec sine ignominia calumniae relinquere accusationem Cluentius22.


1 eum ςb2ψa: enim Mb1ς

2 cur cum ςb2ψa: cum Mb1s

3 cui Mμ: cui quod αs: quod t: qui Classen

4 requirebant (-bantur M) Mμ: quaerebant αs

5 effectum ςβ2ψ11a: perfectum Mμ: confectum ψ2

6 condemnavit αa: damnavit Mμ

7 iudicii si b2a: iudicii Mμ

8 vita ςa: vita et Mμ

9 patiamini t

10 consistunt αa: consistant Mμ

11 conciliationis (reconc. ψ2) gratiam αa

12 Ita scripsi: istam codd.: conciliationem gratiae add. Mμ: conciliationis (reconc. ψ2) gratiam add. αa: ego delevi

13 sive ultro scripsi: iutro hab. ς ante dedit: om. Mμa

14 est Kayser: om. Mμa

15 conciliationis gratiae Manutius

16 istam... fabulam om. a: del. Baiter (cf. Zielinski p. 200)

17 tum ςa: om. Mμ

18 fuisset αa

19 fuit om. ςa

20 retulisse (rei tul- M) Mb1ς: re intulisse ψ: detulisse b2a

21 matre habebat simultates αa

22 Cluentius poterat b2σψ2a vero scripsi: ut Mμ: iis b2ψa: is Baiter

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: