previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

54. nunc quid agatur et quid abs te iuris constituatur vide. iubet lex ea, qua1 lege haec quaestio constituta est, iudicem quaestionis, hoc est Q. Voconium2, cum eis iudicibus qui ei obvenerintvos appellat, iudicesquaerere de veneno. in quem quaerere? infinitum est. “Quicumque fecerit, vendiderit, emerit3, habuerit, dederit.” quid eadem lex statim adiungit? recita. “Deque eius capite quaerito.” cuius? qui coierit4, convenerit? non ita est. quid5 ergo est? dic. “Qui tribunus militum legionibus quattuor primis, quive quaestor6, tribunus plebis” — deinceps7 omnis magistratus nominavit — “quive in senatu sententiam dixit, dixerit.” quid tum8? “Qui eorum coiit, coierit, convenit, convenerit quo quis iudicio publico condemnaretur9.” 'qui eorum'? quorum? videlicet qui supra scripti sunt. quid intersit10 utro modo scriptum sit, etsi est apertum, ipsa tamen lex nos11 docet. Vbi enim omnis mortalis adligat, ita loquitur: '“Qui venenum malum fecit, fecerit.”' omnes viri, mulieres, liberi, servi in iudicium vocantur. si idem12 de coitione voluisset, adiunxisset: '“Quive coierit.”' nunc ita est: “Deque eius capite quaerito qui magistratum habuerit quive13 in senatu sententiam dixerit, qui eorum coiit, coierit.” num is est Cluentius? [149] certe non est. quis ergo est Cluentius? qui tamen defendi causam suam lege noluit14. itaque abicio legem, morem Cluentio gero. tibi tamen, Atti, pauca quae ab huius causa seiuncta sunt respondebo. est enim quiddam in hac causa quod Cluentius ad se, est aliquid quod ego ad me putem pertinere. hic sua putat interesse se15 re ipsa et gesto negotio, non lege defendi; ego autem mea existimo interesse me nulla in disputatione ab Attio videri esse superatum. non enim mihi haec causa sola dicenda est16; omnibus hic labor meus propositus est quicumque hac facultate defensionis contenti esse possunt. nolo quemquam eorum qui adsunt existimare me quae de lege ab Attio dicta sunt17, si reticuerim, comprobare. quam ob rem, Cluenti, de te tibi obsequor; neque ego18 legem recito neque hoc loco pro te dico, sed ea quae a19 me desiderari arbitror non relinquam.


1 ea in qua ς

2 coniunctum post iudicibus add. ψ2, ante cum b2s

3 emerit om a

4 coierit coegerit ς

5 quid quid id σψ2s

6 quaestor ς: quaestores cett.

7 deinceps deinde ςa

8 quid tum ςM: qui tum μa

9 condemnetur ς

10 intersit αa: interest Mμ

11 ipsa tamen lex nos ςa: tamen ipsa lex (add. nos b2) Mμ

12 idem αa: item Mμ

13 quive in Mς: inve bψt: in s

14 noluit ςt: nolit cett.

15 se om. ςa

16 dicenda est hinc defic.Mς usque ad quae tunc §154, lac. supplet ς in pag. dimidiata, supplem. in textu hab. bχψa

17 sint ς mg.

18 ego enim t

19 a (ad ψ1) me desiderari b1χψ1: te a me desiderari ςb2: te a me desiderare ψ2a

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: