previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

70.

quam doleo1 abesse ab huius iudicio L. Volusenum2, summo splendore hominem ac virtute praeditum! vellem praesentem possem3 P. Helvidium Rufum, equitem Romanum omnium ornatissimum, nominare. qui cum huius causa dies noctesque vigilaret et cum me hanc causam doceret, in morbum gravem periculosumque incidit; in quo tamen non minus de capite huius quam de sua vita laborat. Cn. Tudici senatoris, viri optimi et honestissimi, par studium ex4 testimonio et laudatione cognoscetis. eadem spe sed maiore verecundia de te, P. Volumni, quoniam iudex es in A. Cluentium, dicimus. et ne longum sit, omnium vicinorum summam esse in hunc benivolentiam confirmamus. Horum omnium5 studium, [199] curam, diligentiam meumque una laborem, qui totam hanc causam vetere instituto solus peroravi, vestramque6 simul, iudices, aequitatem et mansuetudinem una mater oppugnat. at quae7 mater! quam caecam crudelitate et scelere8 ferri videtis, cuius cupiditatem nulla umquam turpitudo retardavit, quae vitiis animi in deterrimas partis iura hominum convertit omnia, cuius ea stultitia est ut eam nemo hominem, ea vis ut nemo feminam, ea crudelitas ut nemo matrem appellare possit. atque etiam nomina necessitudinum, non solum naturae nomen et iura mutavit, uxor generi, noverca fili, filiae paelex9; eo iam denique adducta est uti10 sibi praeter formam nihil ad similitudinem hominis11 reservarit12. [200] qua re, iudices, si scelus odistis, prohibete aditum13 matris a fili sanguine, date parenti hunc incredibilem dolorem ex salute, ex victoria liberum, patimini matrem, ne orbata filio laetetur, victam potius vestra14 aequitate discedere. sin autem, id quod vestra natura postulat, pudorem bonitatem15 virtutemque diligitis, levate hunc aliquando supplicem vestrum, iudices, tot annos in falsa invidia periculisque versatum, qui nunc primum post illam flammam aliorum facto et cupiditate excitatam spe vestrae aequitatis erigere animum et paulum respirare a metu coepit, cui posita sunt in vobis omnia, quem servatum esse plurimi cupiunt, servare soli vos potestis. [201] orat vos habitus, iudices, et flens obsecrat ne se invidiae quae in iudiciis valere non debet, ne matri cuius vota et preces a vestris mentibus repudiare debetis, ne Oppianico, homini nefario, condemnato iam et mortuo condonetis.


1 quam doleo Classen: quando codd.

2 Volusenum Naugerius: Volusienum codd.

3 posse ed. Guar.

4 ex Graevius: et (om. a) codd.

5 omnium horum s

6 vostramque ςA

7 atque ςAπφ

8 crudelitatem et sceleri ςA

9 pelex ς: pellex cett.

10 uti ςAπφt: ut cett.

11 homini ςAπ

12 reservaret ςAπa

13 prohibite a

14 vostra σψ

15 bonitatem veritatem b2ψ2a

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: