previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

65. [182] post triennium igitur agitata denuo1 quaestio de viri morte habebatur. at2 de quibus servis3? nova, credo, res obiecta, novi quidam homines in suspicionem vocati sunt. de Stratone et de Nicostrato. quid? Romae quaesitum de istis hominibus non erat? itane tandem, mulier iam non morbo sed scelere furiosa, cum quaestionem habuisses4 Romae, cum de T. Anni, L. Rutili5, P. Saturi, ceterorum6 honestissimorum virorum sententia constitutum esset satis quaesitum videri, eadem de re triennio post isdem de hominibus nullo adhibito non dicam viro, ne colonum forte adfuisse dicatis, sed bono viro, in fili caput quaestionem habere conata es7? [183] an hoc dicitismihi enim venit in mentem quid dici possit, tametsi adhuc8 non esse hoc9 dictum mementotecum haberetur de furto quaestio, Stratonem aliquid de veneno esse confessum? hoc uno modo, iudices, saepe multorum improbitate depressa veritas emergit et innocentiae defensio interclusa respirat, quod aut ei qui in fraude10 callidi sunt non tantum audent quantum excogitant, aut ei quorum eminet audacia atque proiecta est a consiliis malitiae deseruntur. quod si aut confidens astutia aut callida esset audacia, vix ullo11 obsisti modo posset12. Vtrum13 furtum factum non est? at nihil clarius Larini14. an ad Stratonem suspicio non pertinuit? at is et ex serrula insimulatus et a puero conscio est indicatus. an id actum non est in quaerendo? quae fuit igitur15 alia causa quaerendi? an id quod vobis dicendum16 est, et quod tum Sassia dictitavit: cum de furto quaereretur, tum Stratonem isdem in tormentis dixisse17 de veneno? [184] hem18 hoc illud est quod ante dixi: mulier abundat audacia, consilio et ratione deficitur. nam tabellae quaestionis plures proferuntur quae recitatae vobisque19 editae sunt, illae ipsae20 quas tum obsignatas esse dixit; in quibus tabellis de furto nulla littera21 invenitur. non venit in mentem primum22 orationem23 Stratonis conscribere de furto, post aliquod dictum adiungere24 de veneno quod non percontatione quaesitum sed per dolorem25 expressum videretur? quaestio de furto est, veneni iam suspicio26 superiore quaestione sublata; quod ipsum27 haec eadem mulier iudicarat quae, ut Romae de amicorum sententia statuerat satis esse quaesitum, postea per triennium maxime ex omnibus servis Stratonem illum28 dilexerat, in honore habuerat, commodis omnibus adfecerat. [185] cum igitur de furto quaereretur, et eo furto quod ille sine controversia fecerat, tum ille de eo quod quaerebatur verbum nullum fecit? de veneno statim dixit, de furto si non eo loco quo debuit, ne in extrema quidem aut media aut aliqua29 denique parte quaestionis verbum fecit ullum?


1 denuo Halm: denique codd.

2 at Lambinus: et codd.

3 servis habebatur add. codd., ego delevi (cf. § 89)

4 habuisses σψ2a: habuisset Mμ

5 L. om. a

6 ceterorum ςa: et ceterorum Mμ

7 es ψ2a: est Mμ

8 adhuc Mμ: ab hoc αa

9 esse hoc ςs: esse cett.

10 in fraude scripsi: in fraudem ςs: ad fraudem Mμ

11 ullo iis a (contra B

12 possit ςB

13 utrum verum a

14 Larini ςa: Larini fuit Mμ

15 igitur alia σψ2a: alia igitur cett.

16 vobis dicendum ςa: dicendum vobis Mμ

17 Stratonem... dixisse αa: Strato... dixit Mμ

18 hem scripsi: item αa: en Mμ

19 vobisque Angelius: nobisque Mμa

20 illae istae ςa

21 nulla littera αa: littera nulla Mμ

22 primum αa: primam Mμ

23 orationem Mμ: in ratione ς: in oratione b2ψ2s: fort. narrationem

24 aliquod dictum adiung. ςa: aliquid (-quod ψ2) adiung. dictum Mμ

25 per dolorem σψ2a: dolore Mμ

26 suspicio ςa: suspicione Mμ

27 ipsa ςa

28 illum ut ς

29 aliqua ςa: in aliqua Mμ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: